Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Deuteronomy 31

The Fifth Book of Moses, called Deuteronomy

Return to Index

Chapter 32

1

  audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei 

 


2

  concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina 

 


3

  quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro 

 


4

  Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus 

 


5

  peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa 

 


6

  haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te 

 


7

  memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi 

 


8

  quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel 

 


9

  pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius 

 


10

  invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui 

 


11

  sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis 

 


12

  Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus 

 


13

  constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo 

 


14

  butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum 

 


15

  incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo 

 


16

  provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt 

 


17

  immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum 

 


18

  Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui 

 


19

  vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae 

 


20

  et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii 

 


21

  ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos 

 


22

  ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet 

 


23

  congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis 

 


24

  consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium 

 


25

  foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene 

 


26

  dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum 

 


27

  sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia 

 


28

  gens absque consilio est et sine prudentia 

 


29

  utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent 

 


30

  quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos 

 


31

  non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices 

 


32

  de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi 

 


33

  fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile 

 


34

  nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis 

 


35

  mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora 

 


36

  iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint 

 


37

  et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam 

 


38

  de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant 

 


39

  videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere 

 


40

  levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum 

 


41

  si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam 

 


42

  inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis 

 


43

  laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui 

 


44

  venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun 

 


45

  conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel 

 


46

  et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius 

 


47

  quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam 

 


48

  locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens 

 


49

  ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte 

 


50

  quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis 

 


51

  quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel 

 


52

  e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel 

 


Deuteronomy 33

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: