Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 13

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 14

1

  et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum 

 


2

  et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum 

 


3

  et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos dicens si licet sabbato curare 

 


4

  at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac dimisit 

 


5

  et respondens ad illos dixit cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet et non continuo extrahet illum die sabbati 

 


6

  et non poterant ad haec respondere illi 

 


7

  dicebat autem et ad invitatos parabolam intendens quomodo primos accubitus eligerent dicens ad illos 

 


8

  cum invitatus fueris ad nuptias non discumbas in primo loco ne forte honoratior te sit invitatus ab eo 

 


9

  et veniens is qui te et illum vocavit dicat tibi da huic locum et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere 

 


10

  sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus 

 


11

  quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 

 


12

  dicebat autem et ei qui se invitaverat cum facis prandium aut cenam noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio 

 


13

  sed cum facis convivium voca pauperes debiles claudos caecos 

 


14

  et beatus eris quia non habent retribuere tibi retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum 

 


15

  haec cum audisset quidam de simul discumbentibus dixit illi beatus qui manducabit panem in regno Dei 

 


16

  at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos 

 


17

  et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia 

 


18

  et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum 

 


19

  et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum 

 


20

  et alius dixit uxorem duxi et ideo non possum venire 

 


21

  et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc 

 


22

  et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc locus est 

 


23

  et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle intrare ut impleatur domus mea 

 


24

  dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit cenam meam 

 


25

  ibant autem turbae multae cum eo et conversus dixit ad illos 

 


26

  si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus 

 


27

  et qui non baiulat crucem suam et venit post me non potest esse meus discipulus 

 


28

  quis enim ex vobis volens turrem aedificare non prius sedens conputat sumptus qui necessarii sunt si habet ad perficiendum 

 


29

  ne posteaquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere omnes qui vident incipiant inludere ei 

 


30

  dicentes quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare 

 


31

  aut qui rex iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat si possit cum decem milibus occurrere ei qui cum viginti milibus venit ad se 

 


32

  alioquin adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt 

 


33

  sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae possidet non potest meus esse discipulus 

 


34

  bonum est sal si autem sal quoque evanuerit in quo condietur 

 


35

  neque in terram neque in sterquilinium utile est sed foras mittetur qui habet aures audiendi audiat 

 


Luke 15

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: