Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Baruch 1

The Book of Baruch

Return to Index

Chapter 2

1

  propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Israhel et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israhel et Iuda 

 


2

  ut adduceret Dominus super nos mala magna quae non sunt facta sub caelo quemadmodum facta sunt Hierusalem secundum quae scripta sunt in lege Moysi 

 


3

  ut manducaret homo carnes filii sui et carnes filiae suae 

 


4

  et dedit illos sub manus regum omnium qui sunt in circuitu nostro in inproperium et in desolationem et in omnibus populis quo nos dispersit Dominus 

 


5

  et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius 

 


6

  Domino Deo nostro iustitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies haec 

 


7

  quae locutus est Dominus super nos omnia mala haec quae evenerunt super nos 

 


8

  et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis 

 


9

  et vigilavit Dominus in malis et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis quae mandavit nobis 

 


10

  et non audivimus vocem ipsius ut iremus in praeceptis Domini quae dedit ante faciem nostram 

 


11

  et nunc Domine Deus Israhel qui eduxisti plebem tuam de terra Aegypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso et fecisti tibi nomen sicut dies iste 

 


12

  peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus iustitiis tuis 

 


13

  avertatur ira tua a nobis quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos 

 


14

  exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt 

 


15

  ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israhel et super genus ipsius 

 


16

  respice Domine de domo sancta tua in nos et inclina aurem tuam et audi 

 


17

  aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno quorum spiritus acceptus est a visceribus suis dabunt honorem et iustificationem Domino 

 


18

  sed anima quae tristis est super magnitudine et incedit curva et infirmis et oculi deficientes et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino 

 


19

  quia non secundum iustitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster 

 


20

  sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos sicut locutus es in manus puerorum tuorum prophetarum dicens 

 


21

  sic dicit Dominus inclinate umerum vestrum et cervicem vestram et opera facite regi Babylonis et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris 

 


22

  quod si autem non audieritis vocem Domini Dei vestri operari regi Babyloniae defectionem faciam de civitatibus Iuda et a foris Hierusalem 

 


23

  et auferam a vobis vocem iucunditatis et vocem gaudimonii et vocem sponsi et vocem sponsae et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam 

 


24

  et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babyloniae et statuisti verba tua quae locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut proferrentur ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo 

 


25

  et ecce sunt proiecta in calore solis et in gelu noctis et mortui sunt in doloribus pessimis in fame et in gladio et in emissione 

 


26

  et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut haec dies propter iniquitatem domus Israhel et domus Iuda 

 


27

  et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam 

 


28

  sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua praecepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israhel 

 


29

  dicens si non obaudieritis vocem meam ambitio haec magna et multa convertetur in minimo inter gentes quo ego dispergam illos 

 


30

  quia scio quod me non audiet populus populus est enim dura cervice et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suae 

 


31

  et scient quoniam ego sum Dominus Deus eorum et dabo eis cor et audient aures 

 


32

  et laudabunt me in terra captivitatis suae et memores erunt nominis mei 

 


33

  et avertent se a dorso suo duro et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me 

 


34

  et revocabo illos in terram quam iuravi patribus illorum Abraham et Isaac et Iacob et dominabuntur eius et multiplicabo eos et non minorabuntur 

 


35

  et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum et ipsi erunt mihi in populum et non movebo amplius populum meum filios Israhel a terra quam dedi illis 

 


Baruch 3

 

 

 

 

HTMLBible Software - Public Domain Software by johnhurt.com

 


Other Items are Available At These Sites: